Quod munus rei publicae adferre maius meliusve possumus,quam si docemus atque erudimus iuventutem?
His praesertim moribus atque temporibus,quibus ita prolapsa est ut omnium opibus refrenanda atque coercenda sit.
Nec vero id effici posse confido,quod ne postulandum quidem est,ut omnes adulescentes se ad haex studia convertant.
Magnificum illud etiam Romanisque hominibus gloriosum ,ut Graecis de philosophia litteris non egeant; quod adsequar profecto , si instituta perfecero.
Cicerone
Nessun commento:
Posta un commento